Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
idque1 cum multis aliis rebus, tum e pontificio
iure et e caerimoniis2 sepulcrorum intellegi licet, quas
maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent
nec violatas tam inexpiabili3 religione sanxissent, nisi
haereret in eorum mentibus mortem non interitum
esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam
quasi migrationem commutationemque vitae, quae in
claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in
ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.